Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 14: Versus 5

Nam alius.Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit.In suo sensu.Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quae est mater omnium virtutum, recedat.
(* Traductions européennes)